PRAXEON Liber

PRAXEON Liber
PRAXEON Liber
apud Hilarium, in c. 14. Matth. Acta Apostolerum sunt, Macer in Hierolex. Graece Πράξεις Α᾿ποςτόλων. Sic enim liber hic sacer inscribitur, velut olim apud Gentiles Acta publica appellabantur, quibus ratio fidesque imperii gesti et Reip. administratae constabat. Vix namque ullus nostrae Religioni liber est, qui veritatis doctrinam irrefutabilibus exemplis, et eam sequutae historiae fide tam luculenter explanet, Et certe praeter Epistolas Apostolorum, quae haec duo miscent, nullus est. Unde in Pentecoste olim maxime, postmodum apud recent. Graecos a Dominica Paschae usque ad Dominicam omnium Sanctorum. solum lecta haec Acta, quod resurrectionem Christi planissime doceant, uti videre est apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Γραφὴ et Πράξεις. Interim Severiani et Encratiae illa reiecerunt, Euseb. Histor. Eccl. l. 4. c. 27. Manichaei quoque, quoniam manise continent adventum Paracleti, i. e. Spiritus S. uti ait Augustmus contra Adimant. c. 17. Contra Andreae. Iohannis et Thomae Πράξεις seu Acta iidem iactârunt Eneratitae, Apostoli item; Apotactioi et XIV mani, uti docet idem Suicerus voce Πράξεις. Alius est liber Πραξαπόςτολος, et simplic. Α᾿πόςτολος recentioribus Graecis vocitatus, ut qui, praeter Acta, etiam Epistolas complecitur, vide Ioh. Meursium Glossar. plura vero ubi de Apostolorum Actis. Alia notio vocum Πράξις et Πεπραγμένα, supra in Acclamatio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • PENTECOSTE — Graece Πεντηκοςτη, i. e. quinquagesima, subintellige dies, quod quinquagesimâ die, post 16. mensis Nisan, quae δευτέρα τοῦ Πάχα, secunda erat a Pascha, celebraretur, nomen fuit unius ex tribus praecipuis Israelitarum Festis. Institutio eius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Poetik (Aristoteles) — Die Poetik (altgriechisch ποιητική [τέχνη] poietike [techne] – die schaffende, dichtende [Kunst]) ist ein wohl um 335 v. Chr.[1] als Vorlesungsgrundlage (sog. Pragmatie) verfasstes Buch des Aristoteles, das sich mit der Dichtkunst und deren… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”